Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

134 acerbiorem etiam scitote esse civitatibus falsam istam et simulatam emptionem quam si quisi qui p: si quis d: si RS clam surripiat aut eripiat palam atque auferat; nam turpitudinem summam esse arbitrantur referri in tabulas publicaspublicas om. SD al. (G3l) pretio adductam civitatem, et pretioadductam... pretio om. ex homoeoteleuto p al. (Am. J. Ph. xxvi, p. 431) parvo, ea quae accepisset a maioribus vendidisse atque abalienasse. etenim mirandum in modum Graeci rebus istis, quas nosnos om. RS contemnimus, delectanturEtenim... delectantur secl. Richter-Eberhard. itaque maiores nostri facile patiebantur haec esse apud illosapud illos om. p vulg. quam plurima: apud socios, ut imperio nostro quam ornatissimi florentissimique essent; apud eos autem quos vectigalis aut stipendiarios fecerant tamen haec relinquebant, ut illi, quibus haec iucunda sunt quae nobis levia videntur, haberent haec oblectamenta et solacia servitutis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi