Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

14 quis vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? in auctione signum aeneum non maximum HS XL venire non vidimusvidimus R2S rell.: videmus R1? quid? si velim nominare homines qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum? etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile est finemest enim pdd nisi pd, Julius Victor, Zielinski: si RS: si libidini non L (e coni. Iord.) facere pretio nisi libidini feceris. video igitur Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, fascibus ab homine eo quem, una cumcum om. RS ceteris sociis, non solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus commiserat eripuisse atque abstulisse.
15 quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? nihil profecto; sed ne difficilia optemus. Heius est Mamertinus; Mamertina civitas istum publice communi consilio sola laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum missa est princeps est Heius—etenim est primus civitatis: ne forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis reticeat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi