Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

127 atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit, dici vix potest. nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe nonnon codd., del. Garatoni, Nohl, Luterbacher: una Herelius, edd. (Cl. Rev. xviii. 211) sustulisset. nunc enim quod scriptuminscriptum pd (§103 supra) est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat. quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant. quid? ex aede liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi