Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

124 iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem? vereor ne haec qui non videruntviderunt RHDp: viderunt S: viderint G1 omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur; quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, praesertim ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati et mendacio meo conscios. confirmare hoc liquido, iudices, possum, valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in temploullo in templo pq cod. Vrs. (ullo add. s. l. p2): illo templo RSD (in mg. v. l. ullo): ullo templo H2 (corr. ex illo) Z: ullo in tempore d fuisse. incredibile dictu est quam multi Graeci de harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint. nimium forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto; verum tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea quae illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello reliquisse quam praetorem in pace abstulisse. ex ebore diligentissime perfecta argumenta erant in valvis; ea detrahenda curavit omnia. Gorgonis os pulcherrimum cinctum anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non solum artificio sed etiam pretio quaestuque duci; nam bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant multae et graves, non dubitavit auferre; quarum iste non opere delectabatur sed pondere. itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendumcludendum RS factae esse videantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi