Kitap 4
122
aedisAedis RSH: aedes d Minervae est in Insula, de qua ante dixi; quam Marcellus non attigit, quam plenam atque ornatam reliquit; quae ab isto sic spoliata atque direpta est non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionemreligionem RS. Gellius: religionum pd et consuetudinis iura retineretretineret p. Gellius: contineret RSH, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur. pugna erat equestris Agathocli regis in tabulis picta praeclare; iispraeclare iis Eberh., Zielinski (p. 197): praeclaris (om. iis) pd: iis (om. praeclare) codd. pler. autem tabulis interiores templi parietes vestiebantur. nihil erat ea pictura nobilius, nihil Syracusis quod magis visendum putaretur. has tabulas M. Marcellus, cum omnia victoria illailla victoria pd sua profana fecisset, tamen religione impeditus non attigit; iste, cum illa propter diuturnam pacem fidelitatemque populi Syracusani sacra religiosaque accepisset, omnis eas tabulas abstulit, parietes quorum ornatus tot saecula manserant, tot bella effugerantmanserat... effugerat pd, nudos ac deformatos reliquit.