Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 4

120 nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse videantur. qui cum tam praeclaram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere. itaque aedificiis omnibus, publicisaed. publicis omnibus RSY privatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnandaoppugnanda SDY: exoppugnanda R: expugnanda pd venisset. in ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis; victoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento urbiurbi Naugerius, edd.: urbis codd. esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertimpracsertim secl. Richter, Eberh. quam conservare voluisset.
121 in hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano adpetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae adportataadportata (app. R) RSD: asportata pd sunt, ad aedem honoris et virtutis itemque aliis in locis videmus. nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum violavit, nullum attigit. conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et iuris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi