Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

117 hic mihi etiam dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano miserit? CCXVI decumas agri Leontiniagri Leont. decumas O vendidisti; si ex lege, magno; si ut lex esset libido tuapost tua habent omnes codd. parvo: del. Madvig., si ut quae dimidiae essent decumae vocarentur, parvo vendidisti; multo enim pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te senatus aut populus Romanus facere voluisset. etenim decumae saepesaepe decumae O tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti nunc lege Verria venierunt. cedo mihi C. Norbani decumas venditas. C. NORBANI DECVMAE VENDITAE AGRI LEONTINI. atqui tum neque iudicium de modo iugerum dabatur, nequeneque (ante erat) O: neque enim p rell. erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanusab decum. O edd. ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano magnus frumenti numerus mittebatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi