Kitap 3
114
si ostendamostendam O: ostendo p rell. minus tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumodecumo cO: decumano p rell. fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. atqueAtqui Hotom. hoc in benefici loco petitum est ab Apronio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret. nam cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullumnullum cO: ullum p rell., sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in primis honestum ac nobilem, andronem Centuripinum, legarunt ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret.