Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

103 Sentio, iudices, moderandum mihi esse iamiam mihi esse O orationi meae fugiendamque vestram satietatem. non versabor in uno genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in causa tamenin causa tamen codd. (O per compend.): tamen in causa (quod falso dicitur in `N' fuisse) Iordan. Ziel. (l. c.) relinquam. audietis Agrigentinorum, fortissimorum virorum, diligentissimorum aratorumaratorum O: om. p Fort. diligentis-simorumque quer., querimonias; cognoscetiscognoscetis cO: cognoscetis iudices p rell. Entellinorum, hominum summi laboris summaeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium, GelensiumGelensium cO: om. p, Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, agros vexatos ab Apronio cognoscetis-; Tyndaritanam, nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam, Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus nihil omnino superfuisse; si cui quid autemautem om. O al.: ego seclusi aut relictum aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo istius avaritia contenta fuit redundarit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi