Kitap 3
100
Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. recita et decretumet decr. O: et om. p rell. de tributis et publicum testimonium. SENATVS CONSVLTVM DE TRIBVTO CONFERVNDO. TESTIMONIVM IMACHARENSIVM. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici modium XVIII et HS III milia. quaeso, attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. nam per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quonon in quo O edd.: in quo non p rell. singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent.
101
Calactinis quam ob rem imperasti anno tertio ut decumas agri sui, quas CalactaeCalactę p: Calacte q Prisc. edd. dare consueverant, Amestrati M. Caesio decumano darent? quod neque ante te praetorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras antea per biennium. Theomnastus Syracusanus in agrum Mutycensem cur abs te immissus est? qui aratores ita vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter inopiam cogerentur.