Kitap 3
98
vos autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum. multa sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videaturvideatur posse p, sed cum signis transp.. in hac tam misera etmisera atque O edd. iniquainiqua cO: indigna p rell. condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimidespicatissimi cO: despectissimi p rell. esse videamur?
99
Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderentinciderent edd.: incideret O: incidere rell. (ii §9 iv §39). adpositus erat Venuleius quidam qui emeret. is liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. addicitur Venuleio tritici medimnum VIII milibus. legatus PosidorusPharsidorus cO renuntiat. cum omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vll et praeterea HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videaturesse vid. praeda O (ii §§61, 108): praeda abesse malit Zielinski, p. 195. cedo Thermitanorum mihi litteras et testimonium. TABVLAE THERMITANORVM ET TESTIMONIVM.