Kitap 3
88
quid? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? addicuntur decumae M. Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare HS XXII. quid hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio sociorum? si erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.
89
cognoscite renuntiationem ex litteris publicis. recita. ex LITTERIS PVBLICISRecita... publicis O: litterae publicae p vulg.. quo senatus consulto erat hoc legato permissum? nullo. cur fecit? coactus est. quis hoc dicit? tota civitas. recita testimonium publicum. TESTIMONIVM PVBLICVM. Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione extortam esse pecuniam et sex. VennonioSex. Vennonio p al.: Sexto Mimo cO datam ex eodem testimonio cognovistis. at Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas medimnis DCCC vendidisses Bariobali Venerio—cognoscite nomina publicanorum!—cogis eos plus lucri addere quam quanti venierant, cum magno venissent. dant Bariobali medimna DCCCLdcccl cO: dccc p rell., HS MD. Profecto numquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret.