Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

56 Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. eiEi V: is rell. cum pro iugeribus quinquaginta medimna DCC decumae imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui DCC medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas est GrospusGrospus V: graspus O: grosphus p Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. huic homini, iudices, honestissimae civitatishonest. civ. om. V; v, §117 (Am. J. Ph. xxvi. 431) honestissimo non modo frumenti scitote sed etiametiam cO: om. V rell. (§§1, 23 supra) vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum deberetdeberet Opk: vellet V: haberet d, sed quantum cogeretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi