Kitap 3
44
ille vero tum se minime Metellum fore putavitputavit V: putabit O: putasset p rell. si te ulla in re imitatus esset; qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliae civitatescivitates Siciliae V miserit, per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. in beneficio praetorpraetor VO: p r p: populi Romani rell. (i, §4) hoc petit aliquanto ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istiusistius V: isti p rell. simile facturum. atque haec non cupiditate aliqua scribit inductus ut in alienam provinciam mittat litteraslitteras mittat V ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, granum exex cO: de V: in rell. (ii, §§24, 189; iii, §14 iv, §7) provincia Sicilia nullum haberemus.