Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

4 atque ego hocego hoc HO: hoc ego p rell. (v, §179) plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt,—si onus est id appellandum quod cum laetitia feras ac voluptatevoluptate p rell.: voluntate HOq: verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri quod ita postulatur ab hominibushominibus HcO1: omnibus p rell. ut his abstineantut his abstineant HcO: ut ab his se abstineant p rell. maxime vitiis in quibus alterum reprehenderintreprehenderint HcO: -erunt p rell.. Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. maleficum quempiam adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut inhumaniorimmanior O1: humanior H corr. m. 2 fuisse videare. corruptorem, adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. etenim non modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est isis om. O1 qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditurreprehenditur HcOk: depreh. pr (prob. Luterbacher).

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi