Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

37 hoc edicto non Siculi, nam eos quidem superioribus edictis satis perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi equites Romani qui suum ius retinere se contra Apronium posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis praetoribus gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. attendite enim cuius modi edicta sint. NE TOLLAT, inquit, EX AREA, NISI ERIT PACTVS. satis haec magna vis est ad inique paciscendum; malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. at ista vis Septicium et non nullos septici similis non coercet, qui ita dicunt, 'nonnon cO: ne p rell. tollam potius quam paciscar.' his hoc opponituropponitur cO: apponitur p rell., 'deportatum habeas ante Kalendas Sextilis.' deportabo igitur. 'Nisi pactus eris, non commovebis.' sic deportandi dies praestituta tollere cogebat ex area: prohibitioprohibitio cO: cohibitio p rell. tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni, non voluntatem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi