Kitap 3
27
cum omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae Galliae Africae Sardiniae, ipsius Italiae quae vectigalia sunt —cum in his, inquam, rebus omnibusomnibus om. V publicanusaut O1 Mueller petitor ac pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum, hoc est de aratoribus, ea iura constituebas quae omnibus aliis essent contraria? Vtrum est aequius, decumanum petere an aratorem repetere? iudicium integra re an perdita fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui digito sit licitussit licitus Vq (prob. Ziel. l.c.): licitus sit rell. possidere? quid? qui singulis iugis arant, qui ab opere ipsi non recedunt,—quo in numero magnus ante te praetorem numerus acac VO: om. p rell. magna multitudo Siculorum fuit,— quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relinquent arationes, relinquent Larem familiarem suum? venient Syracusas, ut te praetore videlicet aequo iure Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio persequantur?