Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

26 sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri. ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. da, quaeso, scribae, recitetscribae: recitet edd. praeter Muellerum ex codice professionem. recita. EDICTVM DE PROFESSIONEex codice professione r edictum de professionem V: profess. rectia om. O: lacunam habent p. negat me recitare totum; nam id significare nutu videtur. quid praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum iudicium daturumdaturum VO: daturum esse rell. (prob. Zielinski, p. 195). nihil mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum. recitaċRċ ( = Recita) Vp2: om. O rell. (ċRċ edictum de iudicio in octuplum, ut V, ita suppl. in vers. vac. p2 q2). EDICTVM DE IVDICIO IN OCTVPLVM. Iudicio ut arator decumanum persequatur? miserum atque iniquum! ex agro homines traducistraducis VOpq: miserum... traduci vulg. in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarumrusticarum rerum O ad insolitam litem atque iudicium?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi