Kitap 3
227
dixi iam anteaante O (iii, §§12, 24), iudices, ut has omnis iniurias tollatis, tamen ipsam rationem arandi spe magis et iucunditate quadam quam fructu atque emolumento teneri. etenim ad incertum casum et eventum certus quotannis labor et certus sumptus impenditur. annona porro pretium nisi in calamitate fructuum non habet; si autem ubertas in percipiendis fructibus fuit, consequitur vilitas in vendendis, ut aut male vendendum intellegas, si bene processit, aut male perceptos fructus, si recte licet vendere. totae autem res rusticae eius modi sunt ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimae, venti tempestatesqueventus tempestasque O sol., moderentur. hinc cum unae decumae lege et consuetudineconsuetudine cO: conditione p rell. detrahanturdetrahuntur, imperantur O, alterae novis institutis propter annonae rationem imperenturdetrahuntur, imperantur O, ematur praeterea frumentum quotannis publice, postremo etiam in cellam magistratibus et legatis imperetur, quid aut quantum praeterea est quod aut liberum possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum aut in ipsis fructibus solutum?