Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

217 credo; neque id est novum neque reprehendendum. modo C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. quam ob rem non ego invideo commodis tuis, si quaequae O: qua p rell. ad te lege venerunt: iniuriam queror, improbitatem coarguocoarguo cO: arguo p rell., avaritiam in crimen et in iudicium voco. quodsi suspiciones inicere velitisvelitis O: voletis p rell. ad pluris homines etet p rell.: om. O edd. ad pluris provincias crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestramvestram def. O pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. etenim hoc dico, et magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe factum est; quicumque hochoc om. O fecit, supplicio dignus est.
218 nam, per deos immortalis, videte, iudices, et prospicite animis quid futurum sit. multi magnas pecunias ab invitis civitatibus atque ab invitis aratoribus ista ratione cellae nomine coegerunt,—omnino ego neminem video praeter istum, sed do hoc vobis et concedo, esse multos: in hoc homine rem adductam in iudicium videtis. quid facere potestis? utrum, cum iudices sitissitis iudices O de pecunia capta conciliata, tantam pecuniam captam neglegere, an, cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum querimonias non audire?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi