Kitap 3
214
at idem fecit Sacerdos. hominem innocentem et summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fecisse erit existimandus si eodem consilio fecerit. nam genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum, sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur. non potest reprehendi ullailla F(?) aestimatio quae aratori non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sacerdos ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit. cum esset ante novum tritici modius denariis v petiveruntpetierunt V ab eo civitates ut aestimaret. remissior aliquanto eius fuit aestimatio quam annonaannonae cO; nam aestimavit denariis iii . vides eandem aestimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis, in illo benefici, in te iniuriae.