Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

212 sed in ista ipsaipsa ista O (ii, §170) Sicilia non quaeram exemplum foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule, praefuisti: num quae inin om. O tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt? neque ego hoc in tua laude pono: alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti; nam hoc de cella ne Lepidusne Lepidus VO: ante Lep. p rell. quidem fecerat, cui tu successisti. quae sunt tibi igitur exempla in Siciliain Sicilia p: ex Sicilia V: Sicilie O: om. rell. cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi