Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

207 lugent omnes provinciae, queruntur omnes liberi populipopuli liberi O, regna denique etiametiam V: in p (iam?): om O omnia de nostris cupiditatibus et iniuriis expostulant; locus intra Oceanum iam nullus est neque tam longinquus neque tam reconditus quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit; sustinere iam populus Romanus omnium nationum non vim, non arma, non bellum, sed luctumluctus O edd., lacrimas, querimonias non potest. in eius modi rere publica Koch ac moribus, si is qui erit adductus in iudicium, cum manifestis in flagitiisin (ante flagitiis) om. cO (§149 supra) tenebitur, alios eadem fecisse dicet, illi exempla non deerunt: rei publicae salus deeritdêrunt—dêrit Zielinski, p. 175, si improborum exemplis improbi iudicio ac periculo liberabuntur.
208 placent vobis hominum mores? placet ita geri magistratus ut geruntur? placet socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos videtis? cur haec a me operaopera a me O (Ziel. p. 196) consumitur? quid sedetis? cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis? vultis autem istorum audaciasaudaciam O ac libidines aliqua ex parte resecare? desinite dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi