Kitap 3
206
fecerunt alii quidemalii quidem O: alii quid Vc: aliqui p rell. aliquamaliquam scripsi: alia quam codd. (iv, §56). multaFort. Fecerunt aliqui aliquando multa, i, §44; ii, §78; Sest. §14; Cluent. §92; cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris? sunt quaedam omnino in te singularia, quae in nullum hominem alium dici neque convenire possint, quaedam tibi cum multis communia. ergo, ut omittam tuos peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut eius modi cetera quae forsitan alii quoque etiam fecerint, illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? Vt ego adsentiar orationi, defensionem tamen non probabo. potius enim te damnato ceteris angustior locus improbitatis defendendae relinqueturrelinquetur p vulg.: linquetur O: relinquatur cod. Franc., Muell., quam te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse existimentur.