Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

204 multa SosippusSosippus V: Sotiis O: Sophocles p rell. Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina et virtuteatque virtute O ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; ex quibus hoc iis qui aderant,—nam magno conventu acta res est,— indignissimum videbatur, qua in re senatus optime ac benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti aratores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat concessumque sit.
205 quid ad haec Hortensius? falsum esse crimen? hoc numquam dicet. non magnam hac ratione pecuniam captam? ne id quidem dicet. non iniuriam factam Siculis atque aratoribus? qui poterit dicere? quid igitur dicetdicit pq? fecisse alios. quid est hoc? utrum criminicrimini his crimen O defensio an comitatus exsilio quaeritur? tu in hac re publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit sese habuit q status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex aequitate, non exiure non ex aeq. non ex om. O lege, non ex eo quod oportueritnon ex eo quod oportuerit cO: om. p rell., non ex eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod reprehenditur recte factum esse defendes?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi