Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

202 deinde cur in unoin uno p rell. (uno O): in isto V genere solo frumenti ista aestimatio constituaturconstituatur VO: constituitur p rell. (constituatur? Si est... ferenda, debet edd. praeter Muell.), si est aequa et ferenda? debet populo Romano Sicilia decumas; det pro singulis modiis triticimodiis tritici cO: M. TRIT. V: trit mod. p rell. ternos denarios, sibi habeat frumentum. data tibi est pecuniaest pecunia V: pec. est p rell. (om. O ex homoeoteleuto verba est pecunia... frumentum tibi), Verres, una qua frumentum tibi emeres in cellam, altera qua frumentum emeres a civitatibus quod Romam mitteres. tibi datam pecuniam domi retines, et praeterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers; fac idem in eo frumento quod ad populum Romanum pertinet; exige eadem aestimatione pecuniam a civitatibus, et refer quam accepisti: iamiam p ut cO: tum pler. refertius erit aerarium populi Romani quamrem quam cO umquam fuit.
203 'at enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferretferet p, hanc rem in meo frumento tulit.' proinde quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in populi Romani commodoin publico commodo O, aut ea res quam ego dico et ea quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine pecuniae differat. verum istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt: ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam sese om. V cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre posse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi