Kitap 3
198
haec deerat iniuria et haec calamitas aratoribus te praetore qua reliquis fortunis omnibus everterentur. nam quid esse reliqui poterat ei qui per hanc iniuriam non modo fructum omnem amitteretamitteret O: amittere p rell., sed etiam omneomne p rell.: om. O instrumentum vendere cogeretur? quonam se verteret? ex quo fructu nummos quos tibi daret inveniret? decumarum nomine tantum erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni: pro alteris decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantumaut tantum datum om. p: datum om. O datum quantum reliqui scribae fecerantscribae fecerant cO: scriba fecerat p rell., aut ultro etiam, id quod didicistis, ablatum.cogantur etiam nummi ab aratore? quo modo, quo iure, quo exemplo? nam cum fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quaesisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent;