Kitap 3
195
cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et singulos tibi denarios adnumerassetnumerasset O quos tu pro singulis modiis aratoribus solverespersolveres V, quid facere debuisti? si quod L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniae rettulisses; si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris senatus aestimasset quam quanti esset annona, ex senatus aestimatione, non ex annonae ratione solvisses; sin, ut plerique faciunt, in quo eraterat VO: etiam erat p rell. aliqui quaestus, sed is honestus atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellae nomine concesserat. hoc vero quid est? quam habet rationem non quaero aequitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiae? neque enim est fere quicquam quod homines palam facere audeant in magistratu quamvis improbeimprobe VO: improbi p rell., quin eius facti si non bonam, at aliquam rationem adferre soleant.