Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

194 improbum facinus, iudices, non ferendum, nemini lege concessum, sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum! tamen ego hochoc ego O, quod ferri nego posse, Verri, iudices, concedo et largior. si ullo in loco eius provinciae frumentum tanti fuit quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum valere oportere non arbitror. verum enim vero, cum esset HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciae, duodenos sestertios exegisti. si mihi tecum neque de annona neque de aestimatione tua potest esse controversia, quid sedes, quid exspectas, quid defendisdefendis cO: defendes p rell.? utrum tibi pecuniae coactaecoactae cO: om. p rell.: captae Mueller (iii, §§91,225) conciliatae videntur adversus leges, adversus rem publicam cum maxima sociorum iniuria, an vero id recterecte ratione O (etiam §206 infra), ordine, e re publica, sine cuiusquam iniuria factum esse defendisdefendis cO: defendes p rell.?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi