Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

185 hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione donasti; quae tua donatio singulari impudentiasingulari impudentia O: sing. imp. praedita V p2 rell.: s.i. donata p nova Siculis omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. saepe enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem donandi causa advocare ausus es? neque enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q. Rubrium, excellentemexcellentem VcO: -ti p rell. virtute auctoritate copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, summo splendore ingenio gratia praeditum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi