Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

176 mala est haec quidemsqq. ut ego et Muellerus VcO, nisi quod c habuisse dicitur confession. defensio, V confessione defensio., ut dixi, ac potiusPost ut dixi, inserit defensio p, in quo etiam est et iniquitatis et (§188 infra) perdita maximorum peccatorum, huius autem iniquitatis et inertiae confessio, non defensio criminis; sed tamen hac ipsa tibi, si uti cupias, non licet; vetat te Volcatius, tuae tuorumque deliciae, mentionem mancipis facere; Timarchides autem, columen familiae vestrae, premit fauces defensionis tuae, cui simul et Volcatio pecunia a civitatecivitatibus V (Zielinski, p. 196) numerata est; iam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem ex his rebus invenit, ista te ratione uti non sinet. quid igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam frumentum emptum Siculorum pecunia misisse publicam pecuniampecuniam om. O domum tuam convertisse? O consuetudo peccandi, quantam habes iucunditatem improbis et audacibus, cum poena afuit et licentia consecuta est!

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi