Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

175 atque haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteriset ex litt. cO: ex litt. Vp rell. (i, §7) publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil fictuma te fictum V: a me fictum Klotz: adfictum coni. Halm., nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine relata atque confecta sunt. recita. RATIONES HALAESINORVM. CuiRecita Rat. Hal. V et in lac. p2: om. cum plerisque O pecuniam datam dicit? dic etiam clarius. VOLCATIO, TIMARCHIDI, MAEVIO. quid est, Verres? ne illam quidem tibitibi quidem O defensionem reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, mancipes frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitatibuscum civit. pretio O decidisse, et eosdem abs te illarum civitatum nomine pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum coemisse, nihil haec ad tead te haec O pertinere? mala mehercule ac misera defensio praetorem hoc dicere: 'ego frumentum neque attigi neque aspexiaspexi Vp: inspexi cO, mancipibus potestatem probandi improbandique permisi; mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego autem, quam pecuniam populis dare debui, mancipibus dedi!'

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi