Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

164 hanc pecuniam tantam datam tibi ex aerario inopi atque exhausto, datam ad frumentum, hoc est ad necessitatem salutis et vitaeac vitae O, datam ut Siculis aratoribusut Sic. ut arator. O, quibus tanta onera res publica imponeret, solveretur, abs te sic laceratam esse dico ut possim illud probare, si velim, omnem te hanc pecuniam domum tuam avertisse. etenim sic hanc rem totam administrasti ut hoc quod dico probari aequissimo iudici possit. sed ego habebo rationem auctoritatis meae; meminero quo animo, quo consilioet quo cons. O edd. ad causam publicam accesserim; non agam tecum accusatorie, nihil fingam, nihil cuiquam probari volovolo cO: velim p rell. me dicente quod non ante mihimet ipsi probatum sit.
165 in hac pecunia publica, iudices, haec insunt tria genera furtorumfructuum O: primum, cum posita esset pecuniacum pos. esset pecunia cO: eam cum pos. esset p rell. apud eas societates unde erat attributa, binis centesimis faeneratus est, deinde permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino, postremo, si cui civitati solvit, tantum detraxit quantum commodum fuit, nulli quod debitum est reddidit. ac primum hoc ex te quaero: tu, cui publicani ex Carpinati litteris gratias egerunt, pecunia publica ex aerario erogata, ex vectigalibus populi Romani ad emendum frumentum attributa, fueritne tibi quaestui, pensitaritne tibi binas centesimas? credo te negaturum; turpis enim est et periculosa confessio.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi