Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

158 quamquam merito sum iratus Metello, tamen haec quae vera sunt dicam. Apronius ipsum Metellum non pretio, ut Verrem, non convivio, non muliere, non sermonesermone incauto p impuro atque improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi tempore totum hominem totamque eius praeturam possederat; cohortem autem Metelli, quam vocat, quid erat quod corrumperet, ex qua recuperatores in aratoremin aratorem cO: om. p et pler. nulli dabantur?
159 nam quod scribit Metelli filium puerum esse, vehementer errat; non enim ad omnis praetorum filios idem aditus sunt. O Timarchide, Metelli est filius in provincia non puer, sed adulescens pudens ac bonuspudens ac bonus p et pler. (§160 infra): bonus ac pudens (prudens) O al., dignus illo loco ac nomine; vester isteiste O: ille rell. puer praetextatus in provincia quem ad modum fuisset nonnon ante dicerem Pluyg., Kays., Muell. dicerem si pueri esse illam culpam ac non patris existimarem. tune, cum te ac tuam vitam nosses, in Siciliam tecum grandem praetextatum filium ducebas, ut, etiamsi natura puerum a paternis vitiis atque a generis similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina degenerare non sineret?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi