Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

147 decumas agri Leontini magno dicis tedicis te cO: dicit se p rell. vendidisse. ostendi iam illud initio, non existimandum magno vendidisse eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas reliquas fecerit. etiam illud ostendi, vendidisse alios magno decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hieronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta venderent, neque illud umquam aratoris interfuit, quanti decumae venirent. non enim ita est ut, si magno venierint, plus arator debeat, si parvo, minus; ut frumenta nata sunt, ita decumae veneunt; aratoris autem interest ita se frumenta habere ut decumae quam plurimo venire possint; dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam esse quam maximam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi