Kitap 3
145
at qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium sedentem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos habere iudices, alium HS cccc, alium HS D, quem minimo, ccc! atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos testis esse dicturos, me praeterea causae non defuturum, 'licet herclehercle O: hercules p rell.,' inquit, 'omnes omnia dicant, in illo, nisi ita resita res p: ita ante adlata O, post adlata Lamb. in mg. 1584 manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vicimus.'
146
bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: resres Lamb. in mg. 1584: auctoritates ac testimonia litteras manifestas quaeris p rell. manifestas quaeris. non quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac rehac re O: hac sive hoc p rell. fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebohabes O iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cumcum scripsi: qui rell.: om. O a scurris semper potiussemper potius O: potius semper p rell. gladiator quam scurra appellatus sitsit codd.: est edd. (Act. Pr. §39; iv, §3); adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.