Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

144 quodsi quisqui V sociorum incommodis minus commovetur,—si quem aratorum fugae calamitates exsilia suspendia denique non permovent,—non possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistulaex epist. O: epistula p rell. L. Metelli cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime iudicetur. erit etiam aliquisaliquis etiam O qui haec omnia dissimulare ac neglegere possit? attuli sponsiones ipso praesente factas de decumarum societate ab ipso prohibitas iudicari: quid est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare? non dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar longius, non meherculemehercle O quo magis hoc vobisvobis magis hoc O persuadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut ille aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat ea se putare emereputare posse emere Victorius quae ipse semper habuit venalia,—fidem ius iurandum veritatem officium religionem,—desinant amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae infamiae nobis omnibus esse possint.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi