Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

141 quid interfuit, homo audacissime, utrum hoc decerneres, an id quod Apronius dictitabat tutetute VcO: tu p rell. de te profiterereconfiterere V ac dictitares? quem hominem, si qui pudor in te atque adeo si qui metus fuisset, sine supplicio dimittere non debuisti, hunc abs te sine praemio discedere noluisti? omnia simul intellegere potestispotestis VcO: potuistis p rell., iudices, ex hoc uno crimine Scandiliano: primum hoc non esse Romae natum de societate decumarum, non ab accusatore fictum, non,—ut solemus interdum in defensionibus dicere,—crimen domesticum ac vernaculum, non ex tempore periculi tui constitutum, sed vetus, agitatum iam et te praetore iactatum, et non ab inimicis Romae compositum sed Romam exex VO: de p rell. provincia deportatumdeportatum Vc: adport. O: export. p rell..
142 simul illud intellegi potest istius in Apronium studium, Aproni de isto non modo confessio verum etiam commemoratio. eodem accedit quod hoc quoque intellegere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis suae iudicium extra cohortem suam committendum fuisse nemini. ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? quis hoc non ex eo statim iudicavitiudicavit VO: -bit p rell., quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi