Kitap 3
132
esto, cetera negare non potes; ne illud quidem tibi reliquumreliqui c fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum teeorum te p rell.: te eorum O audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse. querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? fremebat tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: ignorabas haec? ignorabas haecignorabas haec om. O omnia? quid? cum palam Syracusis te audiente maximo conventu L. RubriusL. cO: P. p rell. Q. Apronium sponsione lacessivit, Nl APRONIVS DICTITARET TE SIBI IN DECVMIS ESSE SOCIVM, haec te vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit? tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio illa ne fieret laborasti.pro di immortales, hoc aut innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existimationi se hominum venditasset?