Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

129 ac ne miremini tantam multitudinem profugisse quantam ex litteris publicis aratorumque professionibus cognovistis, scitote tantam acerbitatem istius, tantum scelus in aratores fuisse,—incredibile dictu estest dictu O, iudices, sed et factum et tota Sicilia pervagatumpervagatum O: pervulgatum p rell. (§77 supra; iv, §64),—ut homines propter iniurias licentiamque decumanorum mortem sibi ipsi consciverint. Centuripinum Dioclem, hominem locupletem, suspendisse se constat quo die sit ei nuntiatum Apronium decumas redemisse. Tyracinum, principemprincipem O: primum p rell. civitatis, eadem ratione mortem oppetisse dixit apud vos homo nobilissimus, Archonidas Helorinus, cum audisset tantum decumanumdecumanum O: decumarum p rell. professum esse ex edicto istius sibi deberi quantum ille bonis suis omnibus efficere non posset. haec tu, tametsi omnium hominum dissolutissimus crudelissimusque semper fuisti, tamen numquam perpeterere, propterea quod illeille cO: illi p rell. gemitus luctusque provinciae ad tui capitis periculum pertinebatpertinebat VcO: -ant p rell.; non, inquam, perpeterere ut homines iniuriae tuae remedium morte ac suspendio quaererent, nisi ea res ad quaestum et ad praedam tuam pertineret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi