Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

128 atque ut intellegatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metelluspost Metellus habent pk De (ex k) epistula Metelli, sed punctis supra notavit p. IN RELIQVVM TAMEN TEMPVS VECTIGALIBVS PROSPEXI. in reliquum tempus vectigalibus ait sese ait coni. Zielinski (p. 195) prospexisse. non scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse. quid enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis et in totatota om. O re frumentaria, si iste non vectigalia populi Romani quaestu suoquaestu suo codd.: suo quaestu edd. praeter Muellerum pervertisset? atque ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui 'reliquos' aratores colligit, quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? quid ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? quot praetorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibussedilibus O conlocetur?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi