Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

11 in hac causa frumentaria cognoscenda haec vobis proponite, iudices, vos de rebus fortunisque Siculorum omniumomnium om. O, de civium Romanorum qui arant in Sicilia bonis, de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuquevictu vitaque O (Am. J. Ph. xxviii, p. 141) populi Romani cognituros: quae si magna atque adeo maxima vobis videbunturvidebuntur O1: videntur p rell., quam varie et quam copiose dicantur exspectare nolite. neminem vestrum praeterit, iudices, omnem utilitatem opportunitatemque provinciae Siciliae, quae ad commoda populi Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria maxime; namnam cO: in rell. ceteris rebus adiuvamur ex illa provincia, hac vero alimur ac sustinemur.
12 ea causahaec causa p (ac sustinemur haec causa tri. p2 s.l., om. k) tripertita, iudices, erit in accusatione; primum enimenim om. O de decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de aestimato. inter Siciliam ceterasque provincias, iudices, in agrorum vectigalium rationeratione cOk: rationes p rell. hoc interest, quod ceteris aut impositum vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia: Siciliae civitates sic in amicitiam fidemque accepimusaccepimus codd.: recepimus vulg. ut eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione populo Romano parerent qua suis anteaante O1 (§24 infra) paruissent.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi