Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

115 hoc de homine ac de huius bonis etiam in ErycoEryco Vp: Erico CO monte monumentum tuorum furtorum, flagitiorumante flagitiorum habet V furtorum (§114 supra: ii, §2: iii, §84) crudelitatisque posuisti, in quo Stheni Thermitani nomen adscriptum est. vidi argenteum Cupidinem cum lampade. quid tandem habuit argumenti aut rationis res quam ob rem in eo potissimum Sthenianum praemium poneretur? utrum hoc signum cupiditatis tuae an tropaeum necessitudinis atque hospiti an amoris indicium esse voluisti? faciunt hoc homineshoc homines C: homines hoc qr (sed cum signis transp.): habent Vp2 hoc supra lineam: om. b quos in summa nequitia non solum libido et voluptas, verum etiam ipsius nequitiae fama delectetdelectet C: delectat Vpb, ut multis in locis notas ac vestigia suorum flagitiorum relinqui velint.
116 ardebat amore illius hospitae propter quam hospiti iura violarat; hoc non solum sciri tum, verum etiam commemorari semper volebat; itaque ex illa ipsa re quam accusante Agathino gesserat Veneri potissimum deberi praemium statuit, quae illam totam accusationem iudiciumque conflarat. putaremPutaram CO te gratum in deos si hoc donum Veneri non de Stheni bonisbonis om. CO dedisses, sed de tuis; quod facere debuisti, praesertim cum tibi illo ipso anno a Chelidone venisset hereditas.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi