Kitap 2
113
estne hic qui apud Cn. Pompeium, clarissimum virum, cum accusatus esset, quod propter C. Mari familiaritatem et hospitium contra rem publicam sensisse eum inimici et accusatores eius dicerent, cumquecumque pk: cum quo CO1: quod cum bd magis invidioso crimine quam vero arcesseretur, ita aa om. C Cn. Pompeio absolutus est ut in eo ipso iudicio Pompeius hunc hospitio suo dignissimum statueretstatueret COb (ut coni. Ernesti): statuerit rell.? ita porro laudatus defensusque ab omnibus Siculis ut idem Pompeius non ab homine solum, sed etiam a provincia tota se huius absolutione inire gratiam arbitraretur? postremo estne hic qui et animum in rem publicam habuit eius modi et tantum auctoritate apud suos civiscives suos qr potuit ut perficeret in Sicilia solus te praetore, quod non modo Siculus nemo sed ne Sicilia quidem tota potuisset, ut ex oppido Thermis nullum signum, nullum ornamentum, nihil ex sacronihil ex sacro p rell.: om. CO, nihil de publico attingeres, cum praesertim et essent multa praeclara et tu omnia concupisses?