Kitap 2
93
itaque tantum verbo posuit, Sacerdote praetore Sthenium litteras publicas corrupisse. vix ille hoc dixerat cum iste pronuntiat STHENIVM LITTERAS PVBLICAS CORRVPISSE VIDERI; et hoc praeterea additaddit cO: addidit p rell. homo Venerius novo modo nullo exemplo, OB EAM REM HS D VENERI ERYCINAE DE STHENI BONIS SEse add. Halm EXACTVRVM, bonaque eius statim coepit vendere; et vendidisset, si tantulum morae fuissetsi tant. morae fuisset add. s.l. p2 quo minus ei pecunia illa numeraretur.
94
ea posteaquam numerata est, contentus hac iniquitate iste non fuit; palam de sella ac tribunalipron. de sella ac trib. O pronuntiat, Sl QVIS ABSENTEM STHENIVM REI CAPITALIS REVM FACERE VELLET, SESE EIVS NOMEN RECEPTVRVUM et simul ut ad causam accederet nomenque deferret, Agathinum, novum adfinem atque hospitem, coepit hortari. tum ille clare omnibus audientibus sese O: sese p rell. id non esse facturum, neque se usque eo Sthenio esse inimicum ut eum rei capitalis adfinem esse diceret. hic tumtum om. O repente Pacilius quidam, homo egens et levis, accedit; ait, si liceret, absentis nomenabsentis nomen Op rell.: nom. abs. b vulg. deferre se velle. iste vero et licere et fieri solere, et se recepturum; itaque defertur; edicit statim ut Kalendis Decembribus adsit Sthenius Syracusis.