Kitap 2
88
haec cum iste posceretpostea posceret O agereturque ea res in senatu, Sthenius vehementissime restitit multaque, ut in primis Siculorum in dicendo copiosus est, commemoravit: urbem relinquere ThermitanisThermitanis cO1: -os rell. esse honestius quam pati tolli ex urbe monumenta maiorum, spolia hostium, beneficia clarissimi viri, indicia societatis populi Romani atque amicitiae. commoti animi sunt omnium; repertus est nemo quinqui non O (§149 infra) mori diceret satius esse. itaque hoc adhuc oppidum Verres invenit prope solum in orbe terrarum unde nihil eius modi rerum de publico per vim, nihil occulte, nihil imperio, nihil gratia, nihil pretio posset auferre. verumVerum Ob: verum tamen p vulg. hasce eius cupiditates exponam alio loco; nunc ad Sthenium revertar.