Kitap 2
84
quae posteaquam iste omnia abstulit, alia rogando, alia poscendo, alia sumendo, ferebat Sthenius ut poterat; angebatur animiangeb. animi (omni O) necess. VcO: angeb. (tangebatur bd) tamen animi dolore necess. pqkbd necessario quod domum eius exornatam etet VO1: atque p rell. instructam fere iam iste reddiderat nudam atque inanem; verum tamen dolorem suum nemini impertiebat; praetoris iniurias tacite, hospitis placide ferendas arbitrabatur.
85
interea iste cupiditateiste cupid. VO1: cupid. iste p rell. illa sua nota atque apud omnis pervagata, cum signa quaedam pulcherrima atque antiquissima Thermis in publico posita vidisset, adamavit; a Sthenio petere coepit ut ad ea tollenda operam suam profiteretur sequeseseque V adiuvaret. Sthenius vero non solumnon solum VO: non solum id p rell. negavit, sed etiam ostendit fieri id nullo modo posse ut signa antiquissima, monumenta P. Africani, ex oppido Thermitanorum incolumi illa civitate imperioque populi Romani tollerentur.