Thesauros Edebiyat Hitabet In C. Verrem

In C. Verrem

In C. Verrem Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

72 non dubitabat Minucius, qui Sopatrum defendebat, quin iste, quoniam consilium dimisisset, illo die rem illam quaesiturus non esset, cum repente iubetur dicere. respondetRespondet et 17 es om. O1, secl. Muell., 'ad quos?' 'ad me,' inquit, 'si tibi idoneus videor qui de homine Siculo ac Graeculo iudicem.' 'idoneus es,' inquit, 'sed pervellem adessent ii qui adfuerant anteaantea adf. O causamque cognorant.' 'dic,' inquit; 'illi adesse non possunt.' 'nam hercule,' inquit Minucius, 'me quoque Petilius ut sibi in consilio adessemadessem codd. praeter O1 (essem) rogavit', et simul a subselliis abire coepit.
73 iste iratus hominem verbis vehementioribus prosequitur, atque ei gravius etiam minari coepit quod in se tantum crimen invidiamque conflaretconflaret cO1: conflarit p rell..Minucius, qui Syracusis sic negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset, et qui sciret se itase ita O Lamb.: ita se pb edd. in provincia rem augereagere codd. oportere ut ne quid de libertate deperderet, homini quae visa sunt, et quae tempus illud tulit et causa, responditrespondit quae ei visum est Quint. iv. 2, 67, causam sese dimisso atque ablegato consilio defensurum negavit. itaque a subselliis discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri amici advocatique fecerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi