Kitap 2
64
venerat ad eum illo biduo Laetilius quidam, homo non alienus a litteris; itaque eo iste tabellario semper usus estsemper usus est Vpb: semper om. O1: usus est semper qr. is epistulas compluris attulerat, in his unam domodomu? (habet V unam at domum) v, §128 quae totum mutaratmutarat V: immutarat rell. hominem. repente coepit dicere se omnia Verris causa velle; sibi cum eo amicitiam cognationemque esse. mirabantur omnes hoc ei tum denique in mentem venisse, posteaquam tam multis eum factis decretisque iugulasset. erant qui putarent Laetilium legatum a Verre venisse, qui gratiam amicitiam cognationemque commemoraret. ex illo tempore a civitatibus laudationeslaudationes cO: -em p rell. petere, testis non solum deterrere verbis, sed etiam vi retinere coepit. quod nisi ego meo adventu illius conatus aliquantum repressissem, et apud Siculos non Metelli, sed Glabrionis litteris ac lege pugnassem, tam multos testistestis V: om. rell. huc evocare non potuissem.