Kitap 2
63
fecerat hochoc O: haec rell. egregie primo adventu Metellus, ut omnis istius iniurias, quas modo posset, rescinderet et inritas faceret. quodQuod cO: om. Vp rell. Heraclium restitui iusserat acac cO: om. p rell. non restituebatur, quisquis erat eductus senator Syracusanus ab Heraclio, duci iubebat; itaque permulti ducti sunt. Epicrates quidem continuo est restitutus. Alia iudicia Lilybaei, alia Agrigenti, alia Panhormialia Panhormi om. VO1 restituta sunt. census qui isto praetore sunt habiti non servaturum se Metellus ostenderat; decumas quas iste contra legem Hieronicam vendiderat sese venditurum Hieronica lege edixerat. omnia erant Metelli eius modi ut non tam suam praeturam gerere quam istius praeturam retexere videretur. simul atque ego in Siciliam veni, mutatus est.